JA✠

Iulius et Aaron

Sancti Iulius et Aaron

Martyres Iscani

Christiani urbis legionariae Iscae, in persecutione Romana necati, cum Sancto Albano primi noti martyres insulae Britanniae sunt.

Saeculo VI Gildas monachus, in libro de excidio Britanniae, inter insulae martyres nominat «Albanum Verolamiensem, Aaron et Iulium Legionum Urbis cives», id est Iscam, sedem legionis Romanae in Cambria meridionali-orientali. Beda saeculo VIII hanc mentionem resumit et addit eos cum multis aliis viris et feminis post dira tormenta necatos esse.

De eorum vita nihil amplius scitur; eorum martyrium sub Decio vel Diocletiano ponitur. Liber Landavensis saeculo IX territorium «martyrium Iulii et Aaron» appellatum prope Iscam memorat, ubi sacella in eorum honorem exstabant. Ecclesia in Anglia et Cambria eos cum Sancto Albano die 20 Iunii celebrat.