Effigies: Sanctus Eduardus Martyr

Eduardus Martyr

Sanctus Eduardus Martyr

Rex Angliae, martyr

Iuvenis rex Angliae Corfiae anno 978 interfectus ut fratri eius ex altero parente regnum daretur, iam proximis annis ut martyr honoratus est.

Filius natu maximus Edgari regis, Eduardus ei anno 975, circiter tredecim annos natus, successit, invitis fautoribus fratris sui ex altero parente Aethelredi. Breve eius regnum procerum contra monasteria reformata motu et fame turbatum est.

Die 18 Martii anni 978, cum novercam suam Aelfthrytham in castello Corfiensi in comitatu Dorsetensi visitaret, a famulis eius adhuc equo insidens pugione confossus est. Wareham sine honore sepultus, anno 980 in abbatiam Shaftesburiensem translatus est, ubi miracula effecerunt ut ut martyr coleretur; reliquiae eius ibi anno 1001 elevatae sunt, et rex Aethelredus anno 1008 festum eius per totum regnum celebrari iussit. Ossa quae eius esse habita sunt, Shaftesburiae anno 1931 reperta, hodie a communitate orthodoxa Brookwoodiae in comitatu Surriensi custodiuntur.