Effigies: Sanctus Natheus Achadensis

Natheus

Sanctus Natheus Achadensis

Conditor Achadensis

Discipulus sancti Finniani Clonardensis, monasterium Achadense in Sligonia condidit, quod nomen dedit dioecesi cuius patronus est.

Nath Í, Crumnathy quoque appellatus («presbyter Natheus»), in baronia Leyney, in terra Luigne, in hodierno comitatu Sligoniensi natus est. Apud sanctum Finnianum Clonardensem institutus est, qui eum misit ad monasterium condendum in terra a Cennfáelado, rege Luigne, oblata: Achad Cain Conaire, Achonry. Sanctus Fechinus Fobharensis eius discipulus fuisse fertur.

Martyrologium Dungallense eum «presbyterum Nath Í de Achad Cain Conairi» nominat, Martyrologium vero Romanum episcopum et abbatem dicit. Liber Lismorensis brevem narratiunculam de visitatione servat quam ei Columba, Comgallus et Cainnechus fecerunt. Achadi sepultus, die 9 Augusti celebratur; monasterium saeculo duodecimo sedes dioecesis factum est, cuius ecclesia cathedralis Ballaghaderreeni nomen eius fert.