
Maria Theresia Scherer
Beata Maria Teresia Scherer
Prima superiorissa generalis Sororum a Caritate Sanctae Crucis Ingenbohliensium
Confundatrix, cum Theodosio Florentini Capuccino, Sororum a Caritate Sanctae Crucis Ingenbohliensium, quas per triginta annos pauperibus, aegrotis et scholis servientes rexit.
Die 31 Octobris anni 1825 Meggeni, ad lacum Quattuor Pagorum, nata, Anna Maria Catharina Scherer in valetudinario civico Lucernensi ad aegrotorum curam instituta est. Anno 1845 Theodosium Florentini Capuccinum convenit et congregationem docentem quam Menzingae modo condiderat ingressa est sub nomine Mariae Teresiae. Docuit, deinde valetudinario quod ille Curiae aperuit praefuit.
Anno 1856 sorores aegrotorum curae deditae cum Florentini propriam congregationem constituerunt, Sorores a Caritate Sanctae Crucis, Ingenbohlii, prope Brunnen, collocatas; Maria Teresia earum prima superiorissa generalis ab anno 1857 usque ad mortem fuit. Mortuo conditore anno 1865, aes alienum operum eius exstinxit et valetudinaria, orphanotrophia, scholas et hospitia in Helvetia et extra eam auxit. Ingenbohlii die 16 Iunii anni 1888 obiit. Ioannes Paulus II eam Romae die 29 Octobris anni 1995 Beatam renuntiavit.










