
Beata Maria a Passione
Conditrix Franciscalium Missionariarum Mariae
Namnetensis in Indiam ut Reparatrix profecta, ibi congregationem proprie missionalem condidit, Franciscales Missionarias Mariae, quae, ea moriente, in viginti quattuor nationibus aderant.
Helena de Chappotin de Neuville Namneti anno 1839 in familia nobilitatis minoris Britannicae nata est. Anno 1860 postulans apud Clarissas, valetudinis causa eas relinquere coacta est et anno 1864 Societatem Mariae Reparatricis ingressa est sub nomine Mariae a Passione. Adhuc novitia in vicariatum Madurensem, in India, missa, ibi trium conventuum superiorissa, quamvis iuvenis, electa est.
Dissensionibus ortis, sorores quas Ootacamundi collocaverat communitatem sui iuris constituerunt; Pius IX ei anno 1877 permisit ut novam congregationem missionibus deditam conderet, mox familiae Franciscali adiunctam. Anno 1883 accusationibus deposita, a quibus inquisitio pontificia eam absolvit, anno sequenti iterum electa est. Septem eius filiae anno 1900 in Sinis martyrio occubuerunt. Sanremi die 15 Novembris anni 1904 obiit, octoginta sex communitates relinquens; Ioannes Paulus II eam die 20 Octobris anni 2002 Beatam renuntiavit.










