Montanus Vallis Clavennae, presbyter dioecesis Comensis, Filias Sanctae Mariae a Providentia et Servos Caritatis pro pauperibus et personis infirmitate affectis condidit.
Die 19 Decembris anni 1842 Fraciscii, in vico Campodolcini, in Valle Clavennae, natus, Aloisius Guanella unus ex tredecim liberis familiae agricolarum erat. Anno 1866 pro dioecesi Comensi sacerdos ordinatus, parochus Savognensis fuit, ubi actio eius socialis et scripta eum in contentionem cum auctoritatibus liberalibus adduxerunt. Deinde tres annos apud Ioannem Bosco Augustae Taurinorum egit (1875-1878), antequam ab episcopo suo revocaretur.
Ab anno 1881 parochus Pianelli ad Larium, ibi parvam mulierum communitatem suscepit, originem Filiarum Sanctae Mariae a Providentia, deinde Comi Domum Divinae Providentiae aperuit (1886) et Servos Caritatis condidit (1908), personis infirmitate affectis, senibus et pauperibus servientes. Domus eius in Langobardiam, Helvetiam et usque in Civitates Foederatas propagatae sunt, quo anno 1912 se contulit; Romae Piam Unionem Transitus sancti Ioseph instituit, quae pro morientibus orat.
Comi die 24 Octobris anni 1915 obiit. A Paulo VI anno 1964 Beatus renuntiatus, a Benedicto XVI die 23 Octobris anni 2011 in Sanctorum numerum relatus est.









