
Angelina de Marsciano
Beata Angelina de Marsciano
Conditrix sororum franciscalium Tertii Ordinis Regularis
Comitissa admodum iuvenis vidua, socias in Tertio Ordine Franciscali congregavit et Fulginii monasterium Sanctae Annae condidit, sororum franciscalium Tertii Ordinis Regularis incunabula.
Anno 1357 in castello Montis Iovis, prope Urbem Veterem, nata, filia Iacobi comitis de Marsciano, Angelina patrem ipso nativitatis tempore, matrem sexennis, deinde fratres amittit. Comiti Civitellae nupta, mox vidua fit; habitum Tertii Ordinis sancti Francisci induit et socias congregat, cum quibus regionem peragrat homines ad conversionem vocans.
Fulginii commorata, monasterium Sanctae Annae condit, adiuvante fratre Paulutio Trinci, Observantiae initiatore. Anno 1403 Bonifatius IX ei concedit ut in communi sine clausura secundum regulam Tertii Ordinis vivat: hinc ortae sunt sorores franciscales Tertii Ordinis Regularis, quae in plures Italiae urbes propagantur.
Fulginii die 14 Iulii anni 1435 obit. Leo XII eius cultum anno 1825 confirmat.









