Effigies: Beatus Luchesius Podiobonitensis

Luchesius

Beatus Luchesius Podiobonitensis

Primus tertiarius Franciscalis

Olim dux bellicus Guelfus, deinde dives mercator Podiobonitensis, cum uxore Bonadonna conversus est; secundum traditionem sanctus Franciscus eis habitum paenitentiae dedit, eosque primos tertiarios Franciscales fecit.

Luchesius circa annum 1181 Gaggiani, prope Podium Bonizi, natus est. Iuvenis factioni Guelfae in certaminibus quibus Etruria scindebatur praefuit, deinde Podii Bonizi consedit, Bonadonnam de' Segni in matrimonium duxit et mercatura divitias comparavit; traditio eum tunc avarum fuisse dicit.

Mors liberorum coniuges ad conversionem impulit. Secundum traditionem, cum Franciscus Assisiensis anno 1221 per Podium Bonizi transiret, ab eo regulam vitae pro laicis coniugatis petiverunt: Franciscus eis habitum paenitentiae dedit, et primi sodales Tertii Ordinis Franciscalis facti sunt. Luchesius bona sua vendidit, parvum tantum agrum retinuit et pauperibus atque aegrotis se devovit, quos usque in Maritimam febribus paludestribus infestam quaerebat.

Uxor eius paulo ante eum obiit; ipse Podii Bonizi die 28 Aprilis, circa annum 1260 secundum Martyrologium Romanum, obiit. Reliquiae eius in ecclesia Sancti Luchesii Podiobonitensi, cuius patronus est, requiescunt. Innocentius XII cultum eius anno 1697 confirmavit.