Effigies: Beatus Iosephus Boissel

Beatus Iosephus Boissel

Decanus Oblatorum martyrum Laotiae

Britannus inter primos Oblatos in Laotiam missos, plus quam triginta annos Hmong, Thai et Khmu populorum missionarius, in insidiis prope Paksane interfectus est.

Die 20 Decembris anni 1909 apud Le Loroux, prope Filicerias, natus, quattuordecim annos natus patre orbatus, Iosephus Boissel iunioratum in insula Caesarea, novitiatum apud Berder et studia in scholasticatibus Leodiensi et La Brosse-Montceaux peregit. Die 4 Iulii anni 1937 apud Missionarios Oblatos Beatae Mariae Virginis Immaculatae sacerdos ordinatus, in recentissimam Oblatorum missionem Laotianam missus est.

Missionarius Hmong in Xieng Khouang, anno 1945 in castra Iaponica Vinhensia deportatus, postea in seminario Paksanensi docuit, anno 1952 in Xieng Khouang ad Thai et Khmu rediit, deinde paroeciis profugorum regionis Paksanensis ministravit. Die 5 Iulii anni 1969 in insidiis prope Hat I-Et, pagum profugorum Khmu viginti fere chiliometris a Paksane distantem, sclopetorum ictibus interfectus est; duae religiosae quae eum comitabantur graviter vulneratae sunt. Vientianae die 11 Decembris anni 2016 Beatus renuntiatus est.