Iuvenis christiana Thessalonica oriunda, Corinthi tempore Gordiani imperatoris cruciata deinde capite truncata.
Martyrologium Romanum die 28 Maii Corinthi sanctam Heliconidem martyrem commemorat, «quae, tempore Gordiani imperatoris, sub Perennio praeside et deinde sub Iustino eius successore, multa tormenta perpessa, martyrium capitis obtruncatione complevit». Traditio Graeca eam Thessalonica oriundam dicit.
Passio eius refert eam coram duobus praesidibus succedentibus diis sacrificare recusavisse et ex pluribus suppliciis incolumem evasisse, quod in martyrum narrationibus frequens est, antequam circa annum 244 capite truncaretur.









