
Presbyter Engadinae Inferioris per totam antiquam Raetiam cultus, patronus ecclesiae cathedralis Vadutiensis in Liechtenstein.
Vita eius parum nota est. Secundum traditionem Matschii, in Venusta valle, natus, ministerium sacerdotale apud Ramosch in Engadina Inferiore exercuit, ubi ecclesia iam saeculo IX nomen eius fert; Martyrologium Romanum eius in munere paroeciali fidelitatem laudat. Fontes antiqui eum confessorem, non martyrem, appellant. Vita saeculi XII ei miraculum aquae in vinum conversae tribuit.
Cultus eius circa annum millesimum diffusus est, cum reliquiae eius inter Curiam, Ramosch et plures ecclesias Rheni, inter quas Confluentes, divisae sunt. Die 17 Novembris celebratur in dioecesi Curiensi, in dioecesi Bauzanensi-Brixinensi et in archidioecesi Vadutiensi, cuius ecclesia cathedralis ei dicata est; ita, cum sancto Lucio terrae patrono, sanctus Liechtensteinensis est.









