Episcopus, duo sacerdotes et catechista laicus anno 1976 sub dictatura militari interfecti ob studium suum erga pauperes La Rioja.
Inde ab anno 1968 episcopus Riojanus, Henricus Angelelli cooperativas agricolarum et metallicorum unius ex pauperrimis Argentinae provinciis fovit, quod ei inimicitiam magnorum possessorum deinde iuntae militaris anno 1976 rerum potitae conciliavit.
Mense Iulio anni 1976 Franciscalis Argentinus Carolus de Dios Murias et sacerdos Gallus Gabriel Longueville Chamicali rapti et occisi sunt, deinde catechista Venceslaus Pedernera coram familia sua Sañogastae interfectus est. Die 4 Augusti Angelelli in fallaci casu autocinetico apud Punta de los Llanos obiit, dum acta horum scelerum referebat; iustitia Argentina interfectores eius anno 2014 damnavit. Omnes quattuor in La Rioja anno 2019 beatificati sunt.
Oportet alteram aurem ad populum, alteram ad Evangelium intentam habere.













