Benedicta Cambiagio Frassinello
Sancta Benedicta Cambiagio Frassinello
Uxor, deinde Benedictinarum a Providentia conditrix
Ligur viro nupta qui eius consecrationis desiderium participavit, cum eo ut frater et soror vixit, deinde Ticini Benedictinas a Providentia condidit ad puellas pauperes educandas.
Benedicta Cambiagio anno 1791 Langasci, prope Genuam, in familia rustica nascitur, quae deinde Ticinum migrat. Vita religiosa allecta, tamen anno 1816 Ioanni Baptistae Frassinello nubit; post duos annos coniuges communi consensu in continentia vivere decernunt. Ille apud Somaschos, ipsa apud Ursulinas Capriolenses ingreditur, quas valetudinis causa relinquere cogitur.
Sanata, Ticini puellarum derelictarum educationi se devovet, adiuvante marito, qui episcopo consentiente ad eam redierat; ita anno 1826 Benedictinas a Providentia condit. Calumniis ob hanc insolitam condicionem ortis, opus cedit et anno 1838 in Liguriam, Roncum ad Scriviam, redit, ubi apostolatum resumit. Ibi die 21 Martii anni 1858 obit; Ioannes Paulus II eam anno 2002 in Sanctorum numerum refert.




