
Sacerdos ex familia Langobarda Nuscana, finitimorum incolas in unum collegit, ecclesias et cathedralem aedificavit primusque urbis episcopus factus est, cui omnia bona sua legavit.
Amatus, Landonis filius, Nusci, in Hirpinia, ex nobili familia Langobarda nascitur. Admodum iuvenis sacerdos ordinatus, incolas viculorum finitimorum sub castelli praesidio congregat, ecclesias antiquas restaurat novasque aedificat, inter quas cathedralem quam sancto Stephano dedicat.
Eius zelo factum est ut archiepiscopus Salernitanus Alfanus I dioecesim Nuscanam erigeret, cuius Amatus primus episcopus fit. Die 30 Septembris anni 1093 moritur, omnia bona sua Ecclesiae suae testamento legans, quod Chartula iudicati appellatur et adhuc in archivo cathedralis servatur.
Iam saeculo XII ut sanctus veneratus, in crypta cathedralis Nuscanae requiescit, cuius patronus est.




