Effigies: Sancta Maria Leonia Paradis

Sancta Maria Leonia Paradis

Conditrix Parvularum Sororum a Sacra Familia

Religiosa a Sancta Cruce, Memramcookii congregationem condidit humili servitio collegiorum et domorum sacerdotum deditam.

Elodia Paradis in oppido L'Acadie, in Quebecensi provincia, in familia agricolarum pauperum nata est. Marianitas a Sancta Cruce ingressa sub nomine sororis Mariae Leoniae, in pluribus congregationis domibus, in Quebecensi provincia et in Civitatibus Foederatis, servivit, deinde anno 1874 ad collegium Sancti Ioseph Memramcookense, in Nova Brunsvicia, missa est, ubi sororibus rei domesticae praepositis praefuit.

Anno 1880 ibi Parvulas Sorores a Sacra Familia condidit, servitio domestico collegiorum et domorum paroecialium consecratas, quod opus absconditum ut orationis formam habebat. Domus princeps anno 1895 Sherbrookium translata est; ibi anno 1912 obiit, paulo postquam constitutiones eius a Roma approbatae sunt. A Ioanne Paulo II Marianopoli anno 1984 Beata renuntiata, a Francisco anno 2024 in Sanctorum numerum relata est.