
Marcus Criado
Beatus Marcus Criado
Trinitarius, martyr Alpuxarrarum
Trinitarius Iliturgitanus, Alpuxarrarum praedicator, a Mauris conversis rebellantibus in seditione annorum 1568-1570 necatus est.
Marcus Criado anno 1522 Andujari, in provincia Giennensi, natus est. Iuvenis conventum Trinitariorum urbis suae ingressus est et, post studia Ubetae et Baetiae peracta, sacerdos ordinatus. In urbibus Baeticae praedicavit, praesertim apud Mauros conversos montium Granatensium.
In seditione Alpuxarrarum, quae in Nativitate Domini anni 1568 erupit, in regione praedicare perrexit. Mense Septembri anni 1569 a rebellibus captus, excruciatus et prope La Peza necatus est; secundum primos eius biographos, usque ad extremum praedicavit.
Leo XIII cultum eius anno 1899 confirmavit. Andujar, urbs eius natalis, eum ut unum e patronis suis veneratur.









