Duo martyres Moesiae capite truncati quod idolis sacrificare noluerunt, ab historicis ad cyclum martyrum Durostorensium relati.
Martyrologium Romanum die 3 Iulii «in Moesia» sanctos Marcum et Mucianum commemorat, qui, cum idolis immolare recusassent et Christum etiam fortius confessi essent, capite caesi sunt. Passio eorum periit, sed synaxaria Byzantina duo eius compendia servant: ab eparcho Maximo iussi sacrificare, damnantur; Mucianus uxorem et liberos, qui eum flentes sequuntur, ut tranquilli maneant rogat, et Marci uxor caput mariti sui colligit.
Nullum certum indicium locum martyrii eorum statuere sinit. Hagiographi tamen animadvertunt narrationem eorum personas et locutiones cum passionibus Pasicratis et Valentionis atque Nicandri et Marciani communes habere, et ea de causa eos ad martyres Durostorenses, hodiernae Silistrae, referunt. Caesar cardinalis Baronius eos Martyrologio Romano inscripsit.





