Effigies: Beatus Liberatus Weiss et Socii

Liberatus Weiss et socii

Beatus Liberatus Weiss et Socii

Franciscales, martyres Gondarenses

Unus Bavarus et duo Itali, Fratres Minores in Aethiopiam missi, Gondarae lapidati quod Concilium Chalcedonense abnegare recusaverant.

Anno 1675 Konnersreuthi, in Bavaria, natus, Ioannes Laurentius Weiss Franciscales Graecii nomine Liberati ingressus est et Vindobonae anno 1699 sacerdos ordinatus est. A Congregatione de Propaganda Fide anno 1704 missus, Nilum a Cairo cum Michaele Pio Fasoli, Zerbi prope Papiam nato, adverso flumine ascendit, sed missio per plures annos in Sudania detenta est et anno 1710 in Aegyptum redire debuit.

Anno 1711 cum Samuele Marzorati, Biumi prope Varisium nato, iterum profecti, mense Iulio anni 1712 Gondaram pervenerunt: imperator Yostos eos benigne excepit eorumque praesentiam toleravit. Successor eius Dawit III eos die 2 Martii anni 1716 comprehendi iussit et Concilium Chalcedonense reicere iussit; cum recusassent, postridie coram turba lapidati sunt. Ioannes Paulus II eos die 20 Novembris anni 1988 Beatos renuntiavit.