FF✠

Felix, Fortunatus et Achilleus

Sancti Felix, Fortunatus et Achilleus

Apostoli et martyres Valentini

Felix presbyter et Fortunatus atque Achilleus diaconi, a sancto Irenaeo missi, Valentiam evangelizaverunt ibique martyrium passi sunt.

Secundum Passionem eorum, Felix presbyter et Fortunatus atque Achilleus diaconi a sancto Irenaeo Lugdunensi missi sunt ut Valentiam ad Rhodanum evangelizarent. In tugurio extra urbem habitabant et multos incolas converterunt.

Cornelius dux militum eos comprehendi, flagellari et rotae subici, deinde capite plecti iussit; Passio, saeculo VI conscripta et nullius auctoritatis historicae, Aurelianum imperatorem nominat, sed traditio Valentina eorum martyrium circa annum 212, sub Caracalla, collocat. Dioecesis Valentinensis eos ut Ecclesiae suae conditores honorat et die 23 Aprilis celebrat.

5 momenta vitae eius percurrere →