
Principum Czartoryski heres, maioratui suo renuntiavit ut apud Ioannem Bosco Salesianus fieret, et triginta quattuor annos natus sacerdos obiit.
Ladislai Czartoryski principis filius natu maximus et per matrem Mariae Christinae Hispaniae reginae nepos, Augustus anno 1858 in Aedibus Lambert, Lutetiae Parisiorum, Polonorum exsulum centro, nascitur. Sexennis matre orbatus, mature phthisi correptus, praeceptorem habet Iosephum Kalinowski, futurum sanctum Raphaelem.
Anno 1883 Ioannem Bosco Lutetiae convenit et se ad Salesianos vocari sentit. Quamvis familia obsisteret et ipse Ioannes Bosco dubitaret, anno 1887 Leone XIII favente admittitur, habitum de manibus conditoris accipit, hereditati renuntiat et anno 1888 vota nuncupat.
Sancti Romuli anno 1892 sacerdos ordinatus, Alassii die 8 Aprilis anni 1893 obit. Eius exuviae Sieniawam, deinde in ecclesiam Salesianam Premisliensem translatae sunt. A Ioanne Paulo II anno 2004 beatus declaratur.








