
Angelus de Clavasio Carletti
Beatus Angelus de Clavasio
Franciscalis theologus moralis, Summae Angelicae auctor
Iurisperitus et magistratus Montisferrati, franciscalis de Observantia factus, celebris enchiridii de casibus conscientiae auctor, saepius Observantiae vicarius generalis et legatus ad cruciatam praedicandam fuit.
Circa annum 1411 Clavasii, in Pedemontio, natus, Antonius Carletti Bononiae iuri studet et marchionatus Montisferrati senator fit. Circa annum 1441 munus deponit et inter Fratres Minores de Observantia nomine Angeli recipitur.
Praedicator et confessarius quaesitus, Summam Angelicam componit, casuum conscientiae lexicon exeunte saeculo XV latissime diffusum, quod Lutherus anno 1520 in ignem coniciet. Pluries vicarius generalis Observantiae cismontanae est; Sixtus IV eum anno 1480 legatum nominat ad cruciatam post Hydruntum captum praedicandam.
In conventu Cunei die 11 Aprilis anni 1495 obit; urbs eum sibi patronum elegit. Benedictus XIV eius cultum anno 1753 confirmat.







