
Beata Maria Paschalis Jahn et novem Sociae
Sorores Elisabethinae martyres Silesiae
Decem religiosae a Sancta Elisabeth provinciae Nissensis, anno 1945 a militibus Exercitus Rubri occisae quod castitatem suam et aegrotos quos curabant defenderunt.
Maria Magdalena Jahn anno 1916 Nissae nata est, in urbe ubi beata Maria Aloisia Merkert Sorores a Sancta Elisabeth condiderat. Anno 1937 congregationem ingressa, nomen Paschalis accepit et aegrotos ac senes curavit.
Vere anni 1945, Exercitu Rubro in Silesiam adveniente, Elisabethinae apud aegrotos et senes manserunt. Plures occisae sunt quod militum violentiae restiterant. Sobotini, in Moravia, recepta, soror Paschalis die 11 Maii anni 1945 a milite Sovietico glande necata est, quem repellebat dicens se Christi esse.
Cum ea die 11 Iunii anni 2022 in ecclesia cathedrali Vratislaviensi Beatae renuntiatae sunt novem sociae iisdem in adiunctis occisae: Maria Melusia Rybka, Maria Edelburgis Kubitzki, Maria Adelheidis Töpfer, Maria Felicitas Ellmerer, Maria Sapientia Heymann, Maria Rosaria Schilling, Maria Acutina Goldberg, Maria Adela Schramm et Maria Sabina Thienel.









