SD✠

Serva Dei Maria Esperanza de Bianchini

Mystica de Betania

Mater familias Venetiolana cuius apparitiones Marianae in loco Betania, prope Cúa, ab episcopo Teccensi agnitae sunt.

Anno 1928 Barrancis, ad ripam Orinoci, nata, Maria Esperanza Medrano Parra se a pueritia visiones habuisse narrat, inter quas Virginis de Valle duodecim annos nata. Vitam religiosam apud Franciscales Emeritenses experta est, deinde Romae anno 1956 Geo Bianchini Giani nupsit, cum quo familiam condidit.

Anno 1974 coniuges prope Cúa, in civitate Miranda, praedium emerunt quod Betaniam nominaverunt. Ibi Maria Esperanza se Virginem die 25 Martii anni 1976 vidisse dixit; die 25 Martii anni 1984 plus quam centum quinquaginta homines ad Missam congregati et ipsi se apparitionis testes fuisse affirmaverunt. Post triennalem inquisitionem, Pius Bello Ricardo, episcopus Teccensis, anno 1987 indolem supernaturalem apparitionum Virginis agnovit, quae Betaniae ut «Reconciliatrix populorum» invocatur.

Die 7 Augusti anni 2004 in insula Long Beach, in Nova Caesarea, obiit. Causa eius anno 2010 a dioecesi Metuchensi aperta est; Betania locus peregrinationis frequentissimus manet.