
Religiosa Itala quae Afros magno bello vulneratos curavit ac deinde pauperibus Gikondi servivit; peste mortua est, quam apud aegrotum curandum contraxerat.
Anfo, prope Brixiam, nata, Mercedes Stefani Sorores Missionarias a Consolata Taurinenses ingreditur et nomen Irene assumit. Anno 1915 in Keniam missa, primo bello mundiali baiulos et milites Afros vulneratos in nosocomiis militaribus Africae Orientalis curat.
Deinde missioni de Gikondi, prope Nyeri, addicta, docet, catechesim tradit et aegrotos sine intermissione visitat, qui eam «Nyaatha», id est misericordem lingua Kikuyu, cognominant. Die 31 octobris 1930 peste moritur, quam aegrotum curans contraxerat. Eius beatificatio, Nyeri die 23 maii 2015, prima in Kenia celebrata est.




