Stephanus Obazinensis
Sanctus Stephanus Obazinensis
Conditor abbatiae Obazinensis
Sacerdos Lemovicensis eremita factus, Obazinae abbatiam virorum et apud Coyroux abbatiam feminarum condidit, quas Ordini Cisterciensi adiunxit.
Circa annum 1085 in Lemovicino natus, Stephanus sacerdos ordinatus est et primum vitam clerici saecularis duxit. Circa annum 1125 cum socio Petro in silvam Obazinensem supra Curretiam secessit ut ibi in paupertate et oratione viveret. Discipuli, viri et feminae, confluxerunt.
Pro eis abbatiam Obazinensem condidit et, in finitima convalle Coyroux, monasterium monialium, quae canali in latere rupis exciso, canali Monachorum, coniunguntur. Anno 1147 domos suas Ordini Cisterciensi adiunxit. Die 8 Martii anni 1159 obiit; sepulcrum eius Gothicum, saeculo XIII sculptum, inter cimelia ecclesiae abbatialis Obazinensis est.









