Christiani Aegyptii Caesareae comprehensi dum confessoribus ad metalla Ciliciae damnatis succursuri pergebant, mutilati deinde Ascalone necati.
Eusebius Caesariensis refert (De martyribus Palaestinae, 10) anno 308 christianos Aegyptios, qui ad confessores in metalla Ciliciae damnatos sublevandos profecti erant, ad portas Caesareae comprehensos esse. Sicut alii, mutilantur: oculi eis effodiuntur et pedes uruntur, deinde Ascalonem, ad litus, ducuntur.
Iussu Firmiliani praesidis Ares vivus comburitur, Promus autem et Elias capite plectuntur. Martyrologium Romanum eorum memoriam Ascalone die 14 Decembris agit et extollit eos ex Aegypto venisse «ad confessores Christi visitandos et adiuvandos».







